monumenta.ch > Hieronymus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 79, 10
Quorsum ista; Ut hominem esse te noveris, et passionibus humanis, nisi caveris, subiacere. De eodem cuncti facti sumus luto, iisdem compacti exordiis. In serico et in pannis eadem libido dominatur. Nec regum purpuras timet, nec mendicantium spernit squalorem. Multoque melius est, stomachum te dolere, quam mentem: imperare corpori, quam servire: gressu vacillare, quam pudicitia. Nec statim nobis poenitentiae subsidia blandiantur, quae sunt infelicium remedia. Cavendum est vulnus, quod dolore curatur. Aliud est, integra nave et salvis mercibus, portum salutis intrare: aliud, nudum haerere tabulae, et crebris fluctuum recursibus ad asperrima saxa collidi. Nesciat vidua digamiae indulgentiam, nec noverit illud Apostoli: Melius est nubere, quam uri . Tolle quod peius est uri, et per se bonum non erit nubere. Procul sint Haereticorum calumniae. Scimus honorabiles nuptias, et cubile immaculatum . Etiam de Paradiso expulsus Adam, unam uxorem habuit. Primus Lamech maledictus et sanguinarius, et de Cain stirpe descendens, unam costam divisit in duas, et plantarium digamiae protinus diluvii poena subvertit. Unde illud Apostoli, quod fornicationis metu indulgere compellitur, scribens ad Timotheum: 'Volo adolescentulas nubere, filios procreare, matris familias esse, nullam occasionem dare adversario maledicti causa' . Et cur indulserit, statim subiecit: 'Iam quaedam declinaverunt post Satanam.' Ex quo intelligimus, illum non stantibus coronam, sed iacentibus manum porrigere. Vide qualia sint secunda matrimonia, quae lupanaribus praeferuntur, 'quia declinaverunt quaedam post Satanam.' Ideo adolescentula vidua, quae se non potest continere, vel non vult, maritum potius accipiat, quam diabolum.